라틴어 문장 검색

Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:1)
Supputari debet bima, quin etiam trima;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:2)
Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 7:2)
Rursus minores bimis iniri non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 2:1)
Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:1)
feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:2)
Equus bimus ad usum domesticum recte domatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:4)
Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:2)
Illa proprie praecipienda sunt iis quibus mularum greges curae est submittere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:4)
In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:1)
Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:1)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:2)
Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 6:2)
Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION